- MANGOCASTA
- MANGOCASTAcaput Incarum vel Ingarum, et auctor Regni Peruviani, in America Meridionali. Urbem regiam Cusko construxit, circa A. C. 1200. eiusque Successores, longelateque rerum potiti, vastissimum constitueruntimperium, quod incredibilis magnificentiae Urbes atque palatia habuit, adeo ut iis similia per universam Europam visa non fuerint unquam. Circa A. C. 1500. regnavit Guainacapa, qui Regnum Quito subiugavit, ac universum Imperium suum admirandis exornavit structuris: defunctus A. C. 1523. Huius filii Guasgar et Attahu - Alpa, quem corrupte Attabalibam vocant, cum inter se de hereditate dividenda convenire non possent, occasio Peruviae invadendae oborta est Hispanis, quam recens detexerat Franc. Pizarrus. Gravi enim dissidiô collisis inter se fratribus, et Guasgare tandem captô interfectôque Attahualpa, ab Hispanis victus, captus et strangulatus A. C. 1533. finem Imperio Incarum in Peruvia imposuit. Qui enim post eum regnarunt, Inca Paulo et Mango, non nisi montanas quasdam provincias, latronum potius, quam Regum more, obtinuerunt: donec omnium ultimus Xaires Topa Inca, Philippo II. Hispan. Regise dedidit, A. C. 1557. Vide Georg. Hornium Orb. Imper. p. 338. ut et infra, in voce Peruvia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.